oratio s. thomæ de aquino
Omnípotens sempitérne Deus, ecce accédo ad sacraméntum unigéniti Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi: accédo tamquam infírmus ad médicum vitæ, immúndus ad fontem misericórdiæ, cæcus ad lumen claritátis ætérnæ, pauper et egénus ad Dóminum cæli et terræ. Rogo ergo imménsæ largitátis tuæ abundántiam, quátenus meam curáre dignéris infirmitátem, laváre foeditátem, illumináre cæcitátem, ditáre paupertátem, vestíre nuditátem, ut panem Angelórum, Regem regum et Dóminum dominántium, tanta suscípiam reveréntia et humilitáte, tanta contritióne et devotióne, tanta puritáte et fide, tali propósito et intentióne, sicut éxpedit salúti ánimæ meæ. Da mihi, quæso, domínici Córporis et Sánguinis non solum suscípere sacraméntum, sed étiam rem et virtútem sacraménti. O mitíssime Deus, da mihi Corpus unigéniti Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi, quod traxit de Vírgine María, sic suscípere, ut córpori suo mýstico mérear incorporári et inter eius membra connumerári. O amantíssime Pater, concéde mihi diléctum Fílium tuum, quem nunc velátum in via suscípere propóno, reveláta tandem fácie perpétuo contemplári: Qui tecum vivit et regnat in saécula sæculórum. Amen.